c) [25 ottobre 1666]

[527r]

Copia Codicillorum quondam Reverendi Sacerdotis D. Joseph Coniglio 

“Die vegesimo quinto Octobris quintae Indoctionae
Millesimo sexcentesimo sessagesimo sexto 1666. ||
Quia voluntas hominum est Ambulatoria
usque ad vitae extremum, volens predictus Reverendus
D. Joseph Coniglio in proximo Testamento nominatus
coram nobis in lecto jacens corpore infirmus
et sanus tamen Dei Gratia mente sensu,

[527v]
et intellectu suaeque propriae rationis bene compos
existens prout in eo predicto ejus proximo collaterale sollemne
Testamento hos presentes suos codicillos facere decrevit
prout de presenti facit, modo et forma infrascriptis. ||

[1]
In primis Codicillator ipse animam suam humiliter, et
devote racomandavit, et racomandat Summo Omnipotenti
et Immortali Deo prout in ipso proximo suo collaterale
sollemne testamento, in quo etc.

[2]
Item legavit, et legat mihi Notario Marco Antonio
Leone visitum lugubre statim eius morte sequuta
quoniam sic voluit, et hoc pro bono amore .||

[3]
Item voluit quod Reverendus Sacerdos D. Thomas de Iesi ejus
pater spiritualis videre, et revidere habeat
et debeat solus ipse omnia computa debitorum
descriptorum in libris dicti Codicillatoris a toto
tempore praeterito uxque ad presentem diem tam
per qontractus quam per partitas dictorum librorum cui de
Iesi dictus Codicillator dedit et dat vigore presentis
omnimodam auctoritatem et potestatem etiam in voce quatenus
reclamarent faciendi dictis debitoribus quam-
cumque aequitatem dicto de Iesi benevisam quatenus
intenderent dicti debitores esse agravati à predicto
Reverendo de Coniglio, et qontractus quoscumque cancellandi
et annullandi, et hoc pro exoneratione ejus conscientiae
et ut dicitur per levare qualche scandalo al mondo
quoniam sic voluit ||

[4]
Item dictus Codicillator voluit, et vult, quod capitulum
seu legatum factum in ejus solemne Testamento
per quod legavit Strinae Frisina filiae Philippi Frisina
quoddam avellanetum suis finibus etc. et deinde in ejus
sula et conditione, quod mortua predicta Strina sine
filijs legitimis, et naturalibus de ejus corpore
legitime descendentibus, avellanetum predictum rever-
tere debeat haereditati dicti Codicillatoris
quoniam sic voluit, et non aliter ||
Codicillis factis heri die 24. presentis predictum
capitulum seu legatum revocavit. Ideo Codicillator

[528r][74]
Ipse voluit et vult quod iterum capitulum seu
legatum predictum factum in dicto ejus solemne
testamento effectum habeat cum hac tamen clausola – [cfr. originale!]
In reliquis vero Codicillator ipse ipsum proximum
collaterale sollemne Testamentum laudavit et laudat,
rathificavit, et rathificat, ac approbavit, et
approbat juxta sui seriem, continentiam, et tenorem. ||

Et hij sunt ejus ultimi codicilli, et ultima voluntas ||
Testes rogati ab ipso Codicillatore A[rtis]. M[edicae]. D[octor]. Petrus Paulus
de Turcis Mottae, Joannes Guainai, Philippus Frisina
Franciscus Sgroi, et Amodeus de Vita. ||
Ego Joannes Guainai testis ex parte supradicti
Reverendi D. Joseph Coniglio Codicillatoris scribere
non potentis me subscribbo. ||
Ego A. et M. D. Petrus Paulus de Turcis
testis … ex mea parte qua supra dictorum
de Sgroi, et Vita aliorum testium scribere
nescientium me subscribbo. ||
Ego Philippus Frisina testis me subscribbo. ||

Ex Actis mei Notarii Marci Antonij
Leone habitatoris Castrileonis
Collatione Salva ||

[A margine: timbro del Regno delle Due Sicilie e … del Circondario di Linguaglossa con la dicitura: “N.° 2297. / reg.to in Linguaglossa li ventinove Novembre 1825. lib. 1° vol. XV. Fol. 64. retro cas. 3ª – ricevuti gr. venti – Il ricevitore G Stagnitti – Visto Maugeri Panebianco Giudice”]

Annunci

Rispondi

Inserisci i tuoi dati qui sotto o clicca su un'icona per effettuare l'accesso:

Logo WordPress.com

Stai commentando usando il tuo account WordPress.com. Chiudi sessione /  Modifica )

Google+ photo

Stai commentando usando il tuo account Google+. Chiudi sessione /  Modifica )

Foto Twitter

Stai commentando usando il tuo account Twitter. Chiudi sessione /  Modifica )

Foto di Facebook

Stai commentando usando il tuo account Facebook. Chiudi sessione /  Modifica )

Connessione a %s...

This site uses Akismet to reduce spam. Learn how your comment data is processed.