[57r]
         Elogium Operarii Sacerdotis Honuphrii de Marco
Honuphrius Joseph ex Manfredo de Marco, et Francisca Consen=
tino pauperibus, piisque conjungibus die vigesima tertia
anuarii 1734 Castrileone natus; et eadem die Parochia
Divi Mariae baptizatus; et inde a matre piè, et religiose e=
ducatus. Cum ad etatem discretionis pervenerit, spretis pueri=
bus oblectamentis studio literarum attentè incumbuit.
Vocatus a Deo ad proeliandum in Castris Domini Calendas
martii 1760 in Clero adnumeratus est; et die decimo nono
eiusdem primum sacrum in Divi Joseph cum vera animi de=
votione celebravit. Cognitis, et probatis ab antistite merito, et
doctrina statim ad fidelium Confessiones audiendas eum dedi=
cavit; munus hoc piè, et quotidie exercuit. Mirum quot labores
substulerit, in quot se injexerit pericula, quoties insuda=
verit, ut a vitiorum caeno Homines cujusvis generis ad vias
Domini revocaret; In Fides mynisteriis benè edocere Igna=
ros numquam reliquit; Viduis, et orphanis, non solum pecunia,
sed etiam consilio, et opere non defuit; et ipsa sacerdotalis
officij emolumenta in Pauperum subsidium liberaliter di=
stribuit; docilitatem in omnibus praeseferret (?);humi=
litatem coluit, ut se minimum reputaret; Castitatem

[57v]
illibatam perpetuo servavit; Iejunio, vigiliis, et absti=
nentia corpus suum domabat: omnibus noctibus sacra=
mentales Ecclesias magna veneratione, et precibus devote
visitabat; Die, ac nocte in sublevandis Infirmis pre=
sertim Pauperibus numquam defuit. Cum pervenerit
annorum sexagintaquatuor, morbo imparitus est, et post
diem septimum, onibus divinis sacramentis munitus
die 30 Iulij 1799, et die martis circa horam decimam
cum quatrante plenus meritis placide obdormivit in
Domino; et magno Gentium concursu solemni pompa
ad Ecclesiam matricem associatum fuit, et die tertia
in urnam, decentia et decore positum fuit, ubi ossa
placide quiescunt ..
Soli Deo honor, et gloria, quia mirabilis est in servis
suis.

Annunci

Rispondi

Inserisci i tuoi dati qui sotto o clicca su un'icona per effettuare l'accesso:

Logo WordPress.com

Stai commentando usando il tuo account WordPress.com. Chiudi sessione /  Modifica )

Google+ photo

Stai commentando usando il tuo account Google+. Chiudi sessione /  Modifica )

Foto Twitter

Stai commentando usando il tuo account Twitter. Chiudi sessione /  Modifica )

Foto di Facebook

Stai commentando usando il tuo account Facebook. Chiudi sessione /  Modifica )

Connessione a %s...

This site uses Akismet to reduce spam. Learn how your comment data is processed.